- COELESTIS Dea
- COELESTIS Deasive Οὐρανία, Cartliaginiensibus olim in veneratione, a Didone Phoenissa accepta legitur, apud Herodian. l. 5. c. 6. qui Lunam credi vocarique aliter Α᾿ςτροάρχην addit. Sic enim Graeculi, corrupêre vocem Α᾿ςτάρτης, quae ex Astaroth; faciendo inde Α᾿ςτροάρχην, quasi Siderum rectricem. Ut vero Graeci Uraniam, sic Latini reddidêre Caelestem. Tertullian. Apologet. Uniclaque etiam provinciae ac civitati silus Deus est, ut Syriae Astartes, ut Arabiae Dysares, ut Norici Belenus, ut Africae Caelestis. Eiusdem meminit Capirolin. in Pertin. c. 4. Deinde Proconsul Africae Factus est, in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus earum quae de templo Caelestis emergunt. Idem in Macrin. c. 3. Vates Caelestis apud Carthaginem Deo repleta solebat vera canere. Pepli Deae Caelestis inentionem facit, illôque Celsum Imperatorem appellatum, ab Afris ornatum fuisse, docet Trebellius Pollio, in XXX. Tyr. Utiautem Lunum et Lunam dixere Carreni, reste Spertianô in Carac. c. 6. 7. ita et Caelestem Afris Dei Deaeque nomen fuisse, colligunt quidam ex Salviano, qui de Guber. Dei, l. 8. Caelestem illum, Afrorum Daemonem, et Ulpiano, qui tit. 12. Regul. hoc Africanum numen Caelestum Salmensem vocat. Addit praedictis Ammianus, 1. 22. ut Asclepiades Philofophus circumferre eius solitus sit figuram ex argento, sic Deam magis sibi propitiam fore arbitratus: quemadmodum alit, si Alexandri M. Figuram gestitarent, in conctis, quae agerent, se ab eo adiutom iri, sperabant, teste Trebelliô, in XXX. Tyr. c. 14. Eadem ergo haec Dea cum Regina seu Fortuna caeli Iudaeorum, Phoenicum Aftarte, Petsatum Mitra, aliorum Utania, Vener, Iunone, Diana, h. e. Luna: nec obstar, quod Caelestem Virginem Tertull. vocat in Apologet. ubi eam pluviarum pollicitatricem appellat; et Augustinus, l. 2. de Civ. Dei c. 4. eam cum Berecyntia, Deorum matre; coniungit. Nam et Diana semper virgo, quae tamen et Iuno Lucina ac Ilithyia et Γενεθλία ςθεὰ sive Genitalis fuit. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idololatriae, l. 1..c.24. sub finem. Templum eius a Christianis postea vero Deo consecratum, Caelestis tamen nomen retinuit; unde Africana nonnulla Consilia in Templo Caelestis celebrata legimus. Sed et Caelestis nomine omnes edes sacras Christianorum venisse, item Aulae Caelestis, invenias apud Macrum utrumque in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.